{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 1.35","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 1.35","ref":"1.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":196,"text":"Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et fidei nostrae et existimationis meae ut uerus catholicus et bonus amicus fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam scribendum putaui, tu legendum dabis uel describendum quibus potueris uel quibus dandum esse iudicaucris. in quo istius iuuenis praesumptionem ita reprimendam et redarguendam putaui, ut tamen eum diligam nec damnari, sed emendari uelim atque ita proficere in domo magna. quae est catholica ecclesia, quo eum misericordia diuina perduxit. ut sit in illa uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum semper paratum et bene uiuendo et sana dicendo. porro autem si ipsum oportet ut diligam, sicut facio, quanto magis te, frater, cuius erga me beniuolentiam et cuius catholicam fidem cautam et sobriam optime noni! unde factum est, ut eos libros, qui tibi displicuerunt et in quibus nomen meum aliter quam uelles positum comperisti, describendos mihique mittendos uere fraterna planeque sincera dilectione curares. tantum ergo abest, ut hinc tuae caritati succenseam, quia fecisti, ut potius, nisi fecisses, integro iure amicitiae succensere deberem. ago itaque uberes gratias. quemadmodum autem acceperim factum tuum, hinc manifestius indicaui, quod hunc ad te librum, mox ut illos legi, sine aliqua dilatione conscripsi.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.34","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.34"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 2","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}