{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 1.8","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 1.8","ref":"1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":149,"text":"Hanc ergo quaestionem frustra se putans de praescientia dei posse dissoluere adhuc sese inuoluit et dicit: anima si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. quid est quod dicit 'peccatrix esse non potuit' uel 'in peccato esse non potuit' nisi, credo, si non ueniret in carnem? neque enim potuit originali peccato esse peccatrix aut quoquo modo in originali peccato esse nisi per carnem, si de parente non trahitur. uidemus ergo cani per gratiam liberari a peccato, sed non uidemus unde meruerit haerere peccato. quid est ergo quod dicit: 'si peccatrix esse meruit, non tamen in peccato remansit'? si enim ab illo quaeram, cur non in peccato remanserit, rectissime respondebit: 'quod cani Christi gratia liberauit. sicut ergo dicit. unde anima paruuli fuerit liberata peccatrix, sic etiam dicat, unde meruerit esse peccatrix.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.7","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.7"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.9","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.9"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}