{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 1.9","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 1.9","ref":"1.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":341,"text":"Sed quid dicit, cui hoc quod praelocutus est contigit? namque, ut istam quaestionem sibi proponeret, ait: alia substruuntur obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et excussi quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur — hoc si ego de illo dicerem forsitan succenseret; uerba sunt eius—: quibus praemissis proposuit quaestionem, in qua ipsa saxa, quibus conlisus naufragauit, ostenderet. ad hoc enim perductus est et tam horrendis cautibus inlatus, inpulsus, infixus, ut eruere sc nisi emendando quod dixit omnino non possit non ualens ostendere, quo merito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum meruisse fieri peccatricem. quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de uisceribus matris, iam non sit sine peccato? de hac autem poena paruulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum praecedentibus meritis gratuita liberat gratia; alioquin gratia iam non est gratia. proinde iste homo ualde intellegens, cui displicet in tanta profunditate etsi non docta, tamen cauta nostra cunetatio. dicat, si potest, in hanc poenam quo peruenerit anima merito, de qua poena liberat gratia sine merito; dicat, ut quod dixit aliqua, si ualucrit, ratione defendat. non enim hoc exigerem, nisi ipse dixisset. quod anima meruerit esse peccatrix. dicat meritum cius utrum bonum fuerit anne malum. si bonum, quo merito bono uenit in malum? si malum, unde aliquod malum meritum ante omne peccatum? item dico: si bonum, non ergo cani gratis, sed secundum debitum liberat gratia, cuius praecessit meritum bonum, ac sic gratia iam non erit gratia; si autem malum, quaero quod sit. an quod uenit in carnem, quo non uenisset, nisi apud quem non est iniquitas ipse misisset? numquam igitur nisi se in peiora praecipitans hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit, quod anima meruerit esse peccatrix. et de his quidem paruulis, quorum in baptismo diluitur originale peccatum, inuenit qualitercumque quod diceret, quoniam praescientia dei praedestinatis in uitam aeternam nihil obesse potuisset paulisper alieno inhaerere peccato. quod tolerabiliter diceretur, si non iste uerbis suis inplicaretur dicens quod meruerit anima esse peccatrix. unde se omnino non liberat, nisi hoc eum dixisse paeniteat.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.8","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.8"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.10","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}