{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 2.18","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 2.18","ref":"2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":305,"text":"Horrendis est enim coartatus angustiis ab eis qui dicunt: cur deus animam tam iniusta animaduersione multauit, ut in corpus eam peccati relegare uoluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit? utique enim dicunt: 'non potuit anima esse peccatrix, nisi eam deus miscuisset carnis consortio peccatricis.' qua ergo iustitia id fecerit deus, cum iste inuenire non posset — maxime propter aeternam damnationem morientium paruulorum, quibus non baptizatis expiatum non fuerit originale peccatum —, cur itaque deus iustus et bonus parunlorum animas, quibus praesciuit non subuenturum christianae gratiae sacramentum, ab omni noxa propaginis liberas mittendo in corpus quod ex Adam trahitur uinculo peccati originalis obstrinxerit atque isto modo reas aeternae damnationis effecerit, cum inuenire non posset nec uellet dicere etiam ipsas ex illa ulla originem trahere peccatricem, maluit per naufragium miserabile exire quam temerarium cursum uelis depositis et remis suae disputationis inhibitis prouida deliberatione frenare. uiluit quippe iuueni senilis nostra cunctatio, quasi huic molestissimae ac periculosissimae quaestioni magis fuerit impetus eloquentiae quam consilium prudentiae necessarium. ut praeuidit etiam hoc ipse, sed frustra; nam haec sibi uelut ab aduersariis propositurus obiecta: exhinc alia, inquit, substruuntur obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et exhinc quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur. his praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, ubi a fide catholica naufragauit, nisi refecerit paenitendo quod fregit. illum ego turbinem atque illa saxa deuitans nauem illis committere nolui et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis meae quam temeritatem praesumptionis ostenderem. quod opusculum meum cum apud te inuenisset, inrisit seque illis cautibus animosiore impetu quam consultiore commisit. sed quo cum praefidentia ista perduxerit, puto quod nunc uideas; uberius autem ago deo gratias, si et antea iam uidebas. cum enim nollet cohibere praecipitem cursum propter ancipitem excursum, miserabilem inuenit incursum asserens deum paruulis sine christiana regeneratione defunctis et modo paradisum et postea regnum conferre caelorum.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 2.17","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.17"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 2.19","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.19"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}