{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 3.17","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 3.17","ref":"3.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":379,"text":"Hoc qui dicunt uidentur quidem sibi aliquid dicere, quia scripturas neglegenter adtendunt et quomodo regnum dei dicatur, unde oramus dicentes: adueniat regnum tuum, non intellegunt. regnum dei dicitur, ubi cum illo fidelis familia eius beate et sempiterne tota regnabit; nam secundum potestatem quae illi super omnia est etiam nunc utique regnat. quid ergo est quod oramus, ut ueniat, nisi ut cum illo regnare mereamur? sub eius autem potestate etiam illi erunt, qui poena aeterni ignis ardebunt. numquidnam ob hoc etiam ipsos in regno dei futuros dicturi sumus ? aliud est enim regni dei muneribus honorari, aliud regni dei legibus coerceri. ut autem tibi manifestissime appareat non esse regnum caelorum distribuendum baptizatis et alias partes regni dei dandas quibus tibi uisum est non baptizatis, ipsum dominum audi, qui non ait: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, 'non potest intrare in regnum caelorum ̒, sed: non potest, inquit, intrare i n regnum d e i. nam uerba eius de hac re ista sunt ad Nicodemum: amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. ecce non hic dixit 'regnum caelorum', sed 'dei'. et cum respondisset Nicodemus atque dixisset: quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in uentrem matris suae iterato introire et nasci? eandem dominus sententiam planius apertiusque repetens ait: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. ecce nec hic dixit 'regnum caelorum', sed 'regnum dei'. quod enim dixerat: nisi quis natus fuerit denuo, hoc quid esset exposuit dicens: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu; et quod dixerat: non potest uidere, hoc exposuit dicendo: non potestintroire. illud tamen, quod dixerat 'regnum dei', non alio nomine repetiuit. neque nunc opus est quaerere atque disserere, utrum regnum dei regnumque caelorum cum aliqua differentia sit intellegendum an res una sit duobus appellata nominibus; sufficit, quod non potest introire in regnum dei, qui non fuerit lauacro regenerationis ablutus. mansiones autem aliquas constitutas in domo dei separare a regno dei quam sit a ueritate deuium puto, quod iam intellegas. et ideo quod putasti in aliquibus mansionibus, quas dominus multas esse dixit in domo patris sui, mansuros quosdam etiam non renatos ex aqua et spiritu, ut fidem catholicam teneas, ammoneo, si permittis, emendare non differas.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.16","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.16"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.18","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.18"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}