{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 3.21","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 3.21","ref":"3.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":150,"text":"Nimis longum est omnia, quae in libris tuis uel potius in te ipso uolo emendari, pertractare atque discutere et saltem breuem tibi de singulis corrigendis reddere rationem. nec ideo tamen te contemnas et arbitreris ingenium et eloquium tuum parui esse pendendum. nec sanctarum scripturarum memoriam in te paruam esse cognoui; sed eruditio minor est, quam tantae indoli laborique congruebat. itaque te nec amplius quam oportet tibi tribuendo uanescere uolo nec rursus te abiciendo ac desperando frigescere. utinam tua scripta tecum legere possem et conloquendo potius quam scribendo quae sint emendanda monstrarem! facilius hoc negotium perageretur nostra inter nos sermocinatione quam litteris; quae si scribenda esset, multis uoluminibus indigeret. uerum ista capitalia, quae certo etiam numero conprehendere uolui, instanter ammoneo, ne corrigere differas et ea prorsus a fide et praedicatione tua facias aliena, ut quanta tibi facultas est disputandi munere dei utaris utiliter ad aedificationem, non ad destructionem sanae salubrisque doctrinae.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.20","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.20"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.22","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}