{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 3.5","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 3.5","ref":"3.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":257,"text":"In te ipso tibi proba ipse quod dico. emitte spiritum flando et uide utrum dures, si non receperis; recipe respirando et uide quas patiaris angustias, si non rursus emiseris. hoc igitur facimus. quando utrem, sicut dicis, inflamus, quod facimus ut uiuamus; nisi quod tunc paulo plus ducimus, ut paulo plus emittamus, ut spiritum flabilem, id est uentum in utrem inplendum et extendendum non quiete spirandi et respirandi, sed anhelandi impetu coartemus. quomodo ergo dicis: nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum, et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire? apparet te, fili, si aliquando utrem inflasti, non aduertisse quid egeris. quod enim sufflando amittis, statim recipiendo non sentis. sed potes hoc facillime discere, si hoc potius uelis quam tua dicta, quia iam dicta sunt, non inflans utrem, sed inflatus ipse defendere et auditores tuos, quos ueris rebus aedificare debes, inani strepitu uentosi sermonis inflare. in hac causa non te ad magistrum mitto nisi ad te ipsum. emitte flatum in utrem et os claude continuo naresque detine et sic saltem senti uerum esse quod dico. eum enim coeperis angustias intolerabiles perpeti, quid cupies ore aperto naribusque recipere, si, quando sufflasti, nihil te existimas amisisse? uide in quo malo sis, nisi hauriendo resumas quod effundendo reddideras; uide, illa insufflatio qualia damna et detrimenta fecisset, nisi ea respiratio reparasset. nisi enim quod inpenderis ad utrem implendum, ad te itidem alendum aditu patefacto redierit, quid tibi non solum unde illum inflare, sed unde tu possis uiuere remanebit?","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.4","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.4"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.6","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.6"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}