{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 3.6","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 3.6","ref":"3.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":162,"text":"Haec debuisti considerare, cum scriberes, et non ista similitudine utrium inflatorum uel inflandorum introducere nobis deum aut ex alia natura, quae iam erat, sicut nos ex isto circumfuso aere flatum facimus, animas flare aut certe, quod et abhorret ab ista similitudine et abundat impietate, deum sine ullo quidem sui detrimento, sed tamen de sua natura mutabile aliquid uel proferre uel, quod est peius, tamquam sui operis materies ipse sit, facere. ut ergo aliquam de nostro flatu ad hanc rem adhibeamus similitudinem, id potius est credendum, quod, sicut nos non de natura nostra, sed quia omnipotentes non sumus, de isto aere circumfuso quem trahimus et reddimus, cum spiramus et respiramus, flatum facimus quando sufflamus nec uiuentem nec sentientem, quamuis nos uiuamus atque sentiamus, ita deum non de sua natura, sed quia sic omnipotens est, ut possit creare quod uult, etiam ex eo quod omnino non est. id est de nihilo, flatum facere posse uiuentem atque sentientem, sed plane cum sit inmutabilis ipse mutabilem.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.5","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.5"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 3.7","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}