{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 4.14","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 4.14","ref":"4.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":274,"text":"Verum tu fortasse, quamuis altiora sint, quae de animarum origine requiruntur quam est unde ducimus et reddimus flatum, tamen eadem altiora de scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus per fidem didicimus, quae nulla possent humana ingenia uestigare. nam longe utique praestantius est nosse resurrecturam carnem ac sine fine uicturam quam quicquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit. cum praesentia sua uegetet cuncta quae nescit; et longe est melius nosse animam, quae in Christo renata et renouata fuerit, in aeternum beatam futuram quam quicquid de illius memoria, intellegentia, uoluntate nescimus. haec autem quae dixi praestantiora atque meliora nullo modo nosse ualeremus, nisi diuinis crederemus eloquiis. his ergo eloquiis fidere te fortassis existimas, ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. primum si ita esset, non ipsi humanae naturae tribuere debuisti, quod scit homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disquirere, sed dei muneri; dixisti enim: quid differt homo pecore, si hoc nescit ? quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipso quo a pecore distamus iam hoc scire debemus? sicut enim nihil mihi legis, ut me uiuere sciam — habet enim natura mea, ut hoc nescire non possim — ita, si et illud scire naturae est, cur mihi de hac re profers quibus credam testimonia scripturarum? numquid soli distant pecore qui eas legunt ? nonne ita creati sumus, ut distemus pecoribus et antequam ad aliquas litteras peruenire possimus ? quid est, quaeso, quod tantum naturae nostrae arrogas, ut co ipso quo distat a pecore iam norit de origine animarum disquirere atque disserere, et rursus eam sic facis huius cognitionis expertem, ut hoc scire humanitus nequeat, nisi diuinis testibus credat?","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.13","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.13"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.15","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}