{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 4.2","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 4.2","ref":"4.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":316,"text":"Haec autem sunt: unum, quod de origine animarum, quae post primum hominem datae sunt uel dantur hominibus, non sum ausus aliquid definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi spiritum esse, non corpus. sed in hoc altero duo reprehendisti: unum, quod non eam crederem corpus esse, aliud, quod eam spiritum crederem. tibi enim uidetur et corpus esse anima et non esse spiritus. audi igitur purgationem meam contra reprehensionem tuam et ex hac occasione, qua me tibi purgo, in te ipso disce quae purges. recole uerba libri tui, ubi me primitus nominasti: scio, inquis, plerosque et facile peritissimos uiros super eo consultos tenuisse silentium aut nihil expressius elocutos, cum definitionem disputationibus suis inchoata expositione subtraherent — sicuti nuper apud te Augustini doctissimi uiri praedicatique episcopi conprehensum litteris lectitaui — modestius quidem, ut reor, ac uerecundius huiusce rei arcana rimantes intra se ipsos tractatus sui deuorasse iudicium neque se posse exhinc aliquid determinare professos. sed mihi, crede, satis superque uidetur absurdum atque incongruum rationi, ut homo ipse expers sui sit aut is, qui rerum omnium creditur adeptus esse notitiam, sibi ipsi habeatur ignotus. quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere, ut merito in illum conueniat quod scriptum est: h o m o cum esset in honore, non intellexit; assimilatus s est ium entis et conp ar atus est eis? nam cum deus bonus nihil non ratione condiderit ipsumquehominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit, quid tam inconuenienter dici potest quam ut eum sola sui notione fraudarit ? et cum sapientia, mundi, quae sese usque ad ueri cognitionem superuacua quidem inuestigatione protendit, quia scire nequit per quem licet quae sunt uera cognosci, aliqua tamen uicina, immo affinia ueritati temptauerit super animae natura dispicere, quam indecens atque pudendum est religiosum quemquam de hoc ipso aut nihil sapere aut penitus sibi interdixisse ne sapiat!","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.1","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.1"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.3.1-11","label":"4.3.1 to 4.3.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.3.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}