{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 4.29","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 4.29","ref":"4.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":212,"text":"Proinde si anima corpus esset et corporea esset figura, in qua se uidet in somnis, eo quod de corpore eius fuisset expressa, nullus hominum membro corporis amputato sicut eo caret, ita sine illo se uideret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod animae ipsius nihil fuerit amputatum. cum uero aliquando se integros uideant, aliquando autem, sicut sunt, ex quacumque parte truncatos, quid aliud ista res docet nisi animam sicut aliarum rerum quas sentit in somnis ita et corporis modo sic, modo sic non ueritatem, sed similitudinem gerere ? gaudium uero eius siue tristitia, delectatio uel offensio, siue sit in corporibus siue in corporum similitudinibus, uera est. tu ipse nonne dixisti uereque dixisti 'alimenta et uestimenta non esse animae, sed corpori necessaria'? cur ergo aquae stillam desiderauit apud inferos diues? cur'Samuhcl sanctus post mortem', ut ipse quoque commemorasti, 'solito indumento uestitus apparuit'? numquid ille ruinas animae sicut carnis per umoris alimentum reficere cupiebat? numquid iste de corpore uestitus exierat? sed in illo uera erat molestia, qua cruciabatur anima, non tamen uerum corpus, cui quaereret alimenta, et iste sic potuit apparere uestitus, ut non corpus esset, sed similitudinem corporis haberet et anima et habitus. neque enim se anima sicut in membra corporis ita et in uestimenta porrigit et coartat, ut etiam inde formetur.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.28","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.28"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.30","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.30"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}