{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 4.3.12-22","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 4.3.12-22","ref":"4.3.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.3.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.3.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":179,"text":"dic ergo quatenus nobis naturam nostram nescire concedas, ut a pecoribus salua sit nostra distantia, et considera tamen, ne plus a pecoribus distet qui eius aliquid nescire sc scit, quam qui se putat scire quod nescit. natura certe tota hominis est spiritus, anima et corpus; quisquis ergo a natura humana corpus alienare uult, desipit. medici tamen, qui appellantur anatomici, per membra, per uenas, per neruos, per ossa, per medullas, per interiora uitalia etiam uiuos homines quamdiu inter manus rimantium uiuere potuerunt dissiciendo scrutati sunt, ut naturam corporis nossent, nec tamen nos, quia ista neseimus, pecoribus compararunt. nisi forte dicturus es eos pecoribus comparandos, qui animae naturam, non qui corporis nesciunt. non ergo ita praeloqui debuisti. neque enim aisti: 'quid differt homo pecore, si nescit de animae suae qualitate atque natura', sed aisti: si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere. qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore computatur, quamuis de his quibus constamus singillatim singulis disseratur. uerum ego quam multa possim de hominis natura scientissime disputare, si explicare uelim. plura uolumina inplebo; multa me tamen ignorare confiteor.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.3.1-11","label":"4.3.1 to 4.3.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.3.1"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 4.4","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.4"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}