{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.12","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.12","ref":"1.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":388,"text":"Quibus uero placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut uinculum inter illos coniugale rumpatur; immo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierunt, quae carius concordiusque seruanda sunt, non uoluptariis corporum nexibus sed uoluntariis affectibus animorum. neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Ioseph: noli timere accipere Mariam coniugem tuam. coniux uocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu nec cognouerat nec fuerat cogniturus; nec perierat nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. erat quippe illa uirgo ideo sanctius et mirabilius iucunda suo uiro, quia etiam fecunda sine uiro prole dispar. fide conpar. propter quod fidele coniugium parentes Christi uocari ambo meruerunt et non solum illa mater uerum etiam ille pater eius sicut coniux matris eius, utrumque mente, non carne. siue-tamen ille pater sola mente siue illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis eius, non sublimitatis, infirmitatis, non diuinitatis. neque enim mentitur euangelium, ubi legitur: et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo, et alio loco: et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem; item paulo post: et dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. at ille ut ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum genuit praeter matrem, respondit eis: quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse? et rursus, ne hoc dicto parentes illos negasse putaretur, euangelista secutus adiunxit: et ipsi non intellexerunt uerbum quod locutus est ad illos. et descendit cum eis et uenit Nazareth et erat subditus illis. quibus subditus nisi parentibus? quis autem subditus nisi Iesus Christus, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo? cur ergo illis subditus, qui longe infra formam dei erant, nisi quia semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, cuius formae parentes erant? sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formae serui parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione coniuges essent. unde et series generationum, cum parentes Christi conexione successionis commemorantur, usque ad Ioseph potius, sicut factum est, fuerat perducenda, ne in illo coniugio uirili sexui utique potiori fieret iniuria, cum ueritati nihil periret, quia ex semine Dauid, ex quo uenturus praedictus est Christus, et Ioseph erat et Maria.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.11","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.11"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.13","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}