{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.2","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":187,"text":"Cur autem ad te potissimum de hac re scribere uoluerim, tres maximae causae sunt, quas breuiter intimabo. una est, quia donante Christo magna tibi est obseruantia pudicitiae coniugalis; altera, quia profanis istis nouitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti; tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus uenisse cognoui, quod licet fide robustissima inriseris, bonum est tamen, ut etiam nouerimus defendendo adiuuare quod credimus; et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecipit ad confessionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra, et apostolus Paulus; sermo, inquit, uester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere. ista sunt praecipue quae me compulerunt, ut in hoc uolumine tecum haberem qualem dominus dignaretur donare sermonem. nam mihi numquam placuit cuiquam inlustri uiro et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, praesertim non otiosa dignitate iam fruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti non tam diligenter quam impudenter impingere. si quid ergo tale nunc feci, propter eas quas commemoraui causas dignanter ignosce et beniuolum animum ad ea quae secuntur intende.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.1","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.1"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.3","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.3"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}