{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.3","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.3","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":115,"text":"Donum dei esse etiam pudicitiam coniugalem beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium habet donum a deo, alius sic, alius quidem sic. ecce et hoc donum esse dixit a deo etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes uolebat esse sicut se ipsum, tamen donum a deo. unde intellegimus, cum haec praecipiuntur ut fiant, nihil aliud ostendi quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam uoluntatem; cum uero dona dei esse monstrantur, a quo petenda sint discitur, si non habentur, et cui sint agendae gratiae, si habentur, nostrasque uoluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum ualere, nisi diuinitus adiuuentur.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.2","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.2"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.4","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.4"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}