{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.34","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.34","ref":"1.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":164,"text":"Vemm illud quod ait: uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. quod autem dixit: et captiuantem me sub lege peccati, hoc est: sub se ipsa, quae est in membris meis, aut captiuantem dixit captiuare conantem, id est ad consentiendum inplendumque cogentem, aut potius — quod non habet controuersiam — captiuantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati uocat,. non utique in ea ullum inlicitum desiderium, cui mens oboedire non debeat, commoueret. quod autem non ait: captiuantem carnem meam, sed: captiuantem me, hinc factum est, ut sensus hic alius quaereretur et acciperemus captiuantem, uelut dixisset: captiuare conantem. sed cur non diceret: captiuantem me, ubi uellet intellegi carnem suam? an non dictum est de Iesu, cum in monumento non fuisset caro eius inuenta: tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum? num ideo non recte dictum est, quia non dictum est 'carnem' uel 'corpus domini mei,' sed: dominum meum?","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.33","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.33"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.35","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.35"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}