{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.36","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.36","ref":"1.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":133,"text":"Subiungit autem apostolus et dicit: igitur ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quod sic intellegendum est: mente seruio legi dei non consentiendo legi peccati; carne autem seruio legi peccati habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. denique quid post haec intulerit adtendamus. nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis et captiuum aliquid tenet in corpore mortis huius, nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Iesu. audi, quare. lex enim spiritus uitae, inquit, in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. liberauit, quomodo? nisi quia eius reatum peccatorum omnium remissione dissoluit, ut quamuis adhuc maneat et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non inputetur.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.35","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.35"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.37","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.37"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}