{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.4","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":158,"text":"Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis inuenitur pudicitia coniugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono dei male utantur non id referentes ad cultum eius a quo acceperunt? an forte nec dona dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum apostoli sententiam dicentis: omne quod non est ex fide peccatum est? quis autem audeat dicere donum dei esse peccatum? anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita etiam in peccatoribus dona dei sunt, quoniam deus, non ipsi ista fecerunt; de his autem quae faciunt dictum est: omne quod non est ex fide peccatum est. cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae uidentur ad coniugalem pudicitiam pertinere, siue hominibus placere quaerentes, uel sibi uel aliis, siue in his rebus quas uitiose concupiscunt humanas molestias deuitantes siue daemonibus seruientes, non peccata cohercentur, sed aliis peccatis alia peccata uincuntur. absit ergo pudicum ueraciter dici, qui non propter deum uerum fidem conubii seruat uxori.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.3","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.3"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 1.5","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/1.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}