{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.10","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.10","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":109,"text":"Videamus et cetera quae conectit. sed quid faciam? utrum singula eius proponam, quibus respondeam, an eis praetermissis, quae catholica fides continet, ea sola pertractem atque confutem, in quibus a tramite ueritatis exorbitat et haeresim Pelagianam tamquam uenenosa uirgulta fruticibus catholicis conatur inserere? hoc quidem certe breuius est. sed prospiciendum arbitror, ne quisquam libro meo lecto et non lectis omnibus, quae ab illo dicta sunt, existimet ea me proponere noluisse, ex quibus ista eius pendent et ex quibus quasi consequenter uera esse monstrantur, quae falsa redarguo. non itaque pigeat utraque huic opusculo nostro indita, et ea scilicet, quae ille dixit, et ea, quae ipse respondeo, uniuersa adtendere et considerare lectorem.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.9","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.9"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}