{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.12","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.12","ref":"2.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":279,"text":"Adtende cetera, quibus se existimat aduersus nos hoc praemisso titulo consonare. 'deus', inquit, 'qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Euam construxit e costa et dixit: haec uocabitur uita, quoniam mater est omnium uiuentium'. non quidem ita scriptum est, sed quid ad nos? solet enim accidere, ut memoria fallat in uerbis, dum tamen sententia teneatur. nec Euae nomen, ut appellaretur uita, deus inposuit, sed maritus. sic enim legitur: et uocauit Adam nomen uxoris suae uita, quoniam ipsa mater est omnium uiuentium. sed hoc fortassis ita intellexerit, ut deus per Adam nomen illud Euae inposuisse credatur tamquam per prophetiam. nam in hoc, quod appellatur uita materque uiuentium, magnum est ecclesiae sacramentum, unde nunc disserere longum est et suscepto operi non necessarium. nam et illud, quod dixit apostolus: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia, ipse Adam dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. quod tamen dominus Iesus in euangelio deum dixisse commemorat, quia deus utique per hominem dixit, quod homo prophetando praedixit. ergo quae sequuntur intuere. (prima>, inquit,, 'appellatione, cui operi parata esset, ostendit et dixit: crescite et multiplicamini et replete terram'. quis enim nostrum negat ad opus pariendi a domino deo creatore omnium bonorum bono praeparatam fuisse mulierem? ad hoc uide quid adiungat. 'deus igitur'>, inquit, 'maris creator et feminae conuenientia generationibus membra formauit et gigni corpora de corporibus ordinauit, quorum tamen efficientiae potentia operationis interuenit, omne quod est ea administrans uirtute, qua condidit'. etiam hoc esse catholicum confitemur et quod deinde subiungit. 'si igitur', inquit, 'nonnisi per sexum fetus, nonnisi per corpus sexus, nonnisi per deum corpus, quis ambigat fecunditatem deo iure reputari?'","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.11"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}