{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.13","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.13","ref":"2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":137,"text":"Post haec, quae ueraciter et catholice dicta sunt, immo in diuinis libris ueraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt, iam propter quod ea dixit, Pelagiana et Caelestiana haeresis incipit introduci. namque adtende quod sequitur. 'tu uero', inquit, 'qui dicis: \"eos qui de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus [adhuc] esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo\", ostende ergo nunc, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum, ut dicis, iure possideat. diuersitatem sexuum? sed haec in corporibus est, quae deus fecit. commixtionem? sed non minus benedictionis quam institutionis priuilegio uindicatur. uox enim dei est: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori et erunt duo in carne una; uox dei est: crescite et multiplicamini et replete terram. an forte ipsam fecunditatem? sed ipsa est instituti causa coniugii'.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.12","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.12"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.14","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}