{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.14","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.14","ref":"2.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":242,"text":"Vides igitur quemadmodum nos interroget, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod sub illo sint, qui de parentibus qualibuscumque nascuntur, nisi renascantur in Christo, utrum diuersitatem sexuum dicamus ad diabolum pertinere an commixtionem an ipsam fecunditatem. respondemus itaque: nihil horum, quia et diuersitas sexuum pertinet ad uasa gignentium et utriusque commixtio ad seminationem pertinet filiorum et ipsa fecunditas ad benedictionem pertinet nuptiarum. haec autem omnia ex deo. sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a patre, sed ex mundo est, cuius mundi princeps dictus est diabolus, qui eam in domino non inuenit, quia dominus homo non per ipsam ad homines uenit. unde dicit etiam ipse: ecce uenit princeps huius mundi, et in me nihil inuenit: nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur nec quod a uiuente additur. hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemorauit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his bonis omnibus gloriantur. nam quare illud opus coniugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione sine pudenda libidine? de hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt, sed tamquam dei opera praedicanda atque glorianda. tunc ergo texerunt, quando erubuerunt, tunc autem erubuerunt, quando post inoboedientiam suam inoboedientia membra senserunt. de hac erubuit etiam iste laudator; commemorauit enim sexuum diuersitatem, commemorauit commixtionem, commemorauit fecunditatem, illam uero commemorare uerecundatus est. nec mirum, si pudet laudantes, quod uidemus ipsos pudere generantes.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.13"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.15","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}