{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.15","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.15","ref":"2.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":413,"text":"Sed adiungit et dicit: 'per quid igitur sub diabolo sunt, quos deus fecit?' sibique ueluti ex nostra uoce respondet: 'per peccatum', inquit, 'non per naturam'. deinde nostrae responsioni suam referens 'sed ut non potest', inquit, 'sine sexibus esse fetus, ita nec sine uoluntate delictum'. ita uero, ita est; sic enim per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. per unius illius uoluntatem malam omnes in eo peccauerunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt. 'dicis enim', inquit, 'ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur'. dico plane propter delictum eos esse sub diabolo; ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius ecclesiae Mediolanensis episcopus, cum Christi carnalem natiuitatem ideo diceret expertem esse delicti, quia conceptus eius utriusque sexus commixtionis est expers; nullum autem hominum esse sine delicto qui de illa commixtione conceptus sit. nam eius uerba ista sunt: 'ideo', inquit, 'et quasi homo per uniuersa temptatus est et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quia de spiritu natus, abstinuit a peccato. omnis enim homo mendax et nemo sine peccato nisi unus deus. seruatum est igitur\\\\ inquit, 'ut ex uiro et muliere, id est per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse delicti. qui autem expers delicti, expers etiam huius modi conceptionis'. numquid etiam istum, o Pelagiani et Caelestiani, audebitis dicere Manicheum? quod eum dicebat esse Iouinianus haereticus, contra cuius inpietatem uir ille sanctus etiam post partum permanentem uirginitatem sanctae Mariae defendebat. si ergo illum Manicheum dicere non audetis, nos, cum in eadem causa eadem sententia fidem catholicam defendamus, cur dicitis Manicheos? aut si et illum fidelissimum uirum hoc secundum Manicheos sapuisse iactatis, iactate, iactate, ut mensuram Iouiniani perfectius inpleatis; nos cum illo homine dei patienter uestra maledicta et conuicia sustinemus. et tamen haeresiarches uester Pelagius fidem et purissimum in scripturis sensum sic laudat Ambrosii, ut dicat ne inimicum quidem ausum esse reprehendere. quo ergo progressi fueritis adtendite et uos ab ausibus Iouiniani tandem aliquando cohibete. quamuis ille nimis laudando nuptias sanctae illas uirginitati adaequauit et tamen nuptiarum fructibus ab utero etiam recentibus Christum saluatorem et de potestate diaboli redemptorem necessarium non negauit: quod uos negatis et, quia uobis pro eorum salute, qui nondum pro se loqui possunt, et pro fidei catholicae fundamentis resistimus, Manicheos nos esse iactatis. sed iam sequentia uideamus.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.14","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.14"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.16","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}