{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.21","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.21","ref":"2.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":173,"text":"Quid est ergo quod iste adiungit et dicit de Noe et filiis eius, quod 'similiter benedicti sint ut Adam et Eua dicente deo: crescite et multiplicamini et replete terram et dominamini eius'? quibus dei uerbis addit sua dicens: 'uoluptas ergo ista, quam tu diabolicam uis uideri, iam in supradictis coniugibus habebatur, quae ut institutione bona ita etiam benedictione permansit. non enim dubitatur de hac ad Noe et filios eius corporum commixtione dictum, cuius iam usus inoleuerat: crescite et multiplicamini et replete terram'. non opus est eadem multis uerbis repetere. de uitio hic agitur, quo est deprauata natura bona, cuius uitii auctor est diabolus, non de naturae ipsius bonitate, cuius auctor est deus, qui neque ab ipsa uitiata deprauataque natura suam abstinuit bonitatem, ut auferret hominum fecunditatem, uiuacitatem, sanitatem ipsamque substantiam animi et corporis, sensus atque rationem, alimenta, nutrimenta, incrementa, qui etiam facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos et quidquid boni est naturae humanae a deo bono etiam in illis hominibus qui non liberabuntur a malo.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.20","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.20"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.22","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}