{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.28","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.28","ref":"2.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":310,"text":"His omnibus, quae tam multa dixit, respondemus nihil diuinis testimoniis, quae interposuit, esse dictum de pudenda libidine, quam dicimus non fuisse in corpore beatorum, quando nudi erant et non confundebantur. nam primum illud apostoli de seminibus dictum est frumentorum, quae prius moriuntur, ut uiuificentur. quam sententiam scilicet apostolicam quo consilio nescio noluit iste conplere; nam eam huc usque commemorauit: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur. apostolus autem addit: nisi moriatur. sed iste, quantum existimo, quod de frumentis dictum est, de humano semine accipi uoluit ab eis, qui haec legunt et scripturas sanctas uel nesciunt uel non recordantur. denique non solum istam sententiam decurtauit, ut non adderet: nisi moriatur, uerum etiam sequentia praetermisit, ubi aperuit apostolus de quibus seminibus loqueretur. ait enim apostolus: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum. his praetermissis iste contexuit quod deinde dicit apostolus: deus autem illi dat corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus, tamquam de concumbente homine dixerit apostolus: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, ut intellegeremus non ab homine concubitu filios seminante, sed a deo uiuificari semen humanum. sic enim fuerat praelocutus, quia 'uoluptas illa non explet operationis uicem, sed de thesauris naturae offert deo, unde ille hominem dignetur operari', et subiunxit testimonium, quasi hoc dixerit apostolus: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, hoc est non a te uiuificatur, sed hominem de tuo semine deus operatur, tamquam ab apostolo media illa, quae praetermisit iste, non dicta sint atque ita se habeat eius sententia. uelut de humano semine loqueretur: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur; deus autem illi dat corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus. denique post haec apostoli uerba sic infert sua: 'si ergo deus', inquit, 'humano semini, quod nemo negat uel prudentium uel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus adtribuit', quasi apostolus de humano semine in illo testimonio sit locutus.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.27","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.27"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.29","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.29"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}