{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.30","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.30","ref":"2.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":204,"text":"Item aliud ex libro diuino testimonium, quod posuit de Abimelech et deo uolente clausa omni uulua in domo M eius, ne mulieres eius parerent atque aperta rursus ut parerent. quid ad rem pertinet? quid habet de illa pudenda libidine, de . qua nunc quaestio est? numquid ipsam deus detraxit illis feminis reddiditque cum uoluit? sed poena fuit, ut parere non possent, beneficium uero, ut parere possent more huius corruptibilis carnis. non enim tale beneficium deus conferret corpori mortis huius, quale non haberet nisi corpus uitae illius in paradiso ante peccatum, ut et conceptus proueniret sine libidine pruriente et partus sine dolore cruciante. cur autem non intellegamus, quoniam quidem dicit scriptura aforis omnem uuluam fuisse conclusam, aliquo dolore factum esse, ut non possent feminae concubitum perpeti, qui dolor deo suscitante fuisset inflictus, miserante detractus? nam si ad inpedimentum serendae prolis esset libido detrahenda, uiris esset detrahenda, non feminis. femina enim posset uoluntate concumbere etiam desistente libidine, qua stimularetur, si uiro non deesset, qua excitaretur. nisi forte, quia scriptum est, et ipsum Abimelech fuisse sanatum, uirilem dicturus est ei libidinem redditam. quam profecto si amiseiat, quid opus fuit eum diuinitus admoneri, ut Abrahae non misceretur uxori? sed -sanatum dicit, quia domus eius ab illa peste sanata est.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.29","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.29"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.31","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.31"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}