{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.35","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.35","ref":"2.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":193,"text":"Ad haec respondeo non solum filios ex coniugio uerum etiam ex adulterio bonum aliquod esse secundum opus dei quo creati sunt, secundum autem originale peccatum in damnatione nasci ex Adam primo non solum si de adulterio uerum etiam si de coniugio generentur, nisi in Adam secundo, qui est Christus, regenerentur. quod autem ait apostolus de inprobis: relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, non dixit usum coniugalem, sed naturalem, eum uolens intellegi, qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri. ac per hoc cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. ab ea uero parte corporis, quae non ad generandum est instituta, si et coniuge quisque utatur, contra naturam est et flagitiosum. denique prius idem apostolus de feminis dixit: nam feminae eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, dein de masculis in masculos turpitudinem operantibus relicto usu femineo naturali. non ergo isto nomine, id est usu naturali coniugalis est laudata commixtio, sed inmundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si inlicite et feminis, sed tamen naturaliter uterentur.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.34","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.34"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.36","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.36"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}