{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.36","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.36","ref":"2.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":296,"text":"Panem uero et uinum sic non reprehendimus propte. luxuriosos et ebriosos quomodo nec aurum propter cupidos et auaros. quocirca commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent coniugati; haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt uelare confusi. unde remansit posterioribus coniugatis quamuis hoc malo bene et licite utentibus in eius modi opere humanum uitare conspectum atque ita confiteri quod pudendum est, cum debeat neminem pudere quod bonum est. sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generentur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur regenerandi sunt, ne damnentur. proinde pudenda libidine qui licite concumbit. malo bene utitur, qui autem inlicite, malo male utitur. rectius enim accipit nomen mali quam boni, quod erubescunt et mali et boni, meliusque credimus ei qui dicit: scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum, quam huic qui hoc dicit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit inpudentiam, peius malum. recte igitur diximus: 'ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari', quoniam natura humana, quae nascitur uel de coniugio uel de adulterio, dei opus est. quae si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda. atque ut ad unum uerbum utrumque concludam: natura humana si malum esset, saluanda non esset; si ei mali nihil inesset, saluanda non esset. qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem; qui uero negat ei malum inesse, misericordem uitiatae inuidet saluatorem. quapropter in hominibus nascentibus neque excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde a conditore bono creatum est, nec accusanda coniugia per malum, quod ibi a misericorde saluatore sanandum est.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.35","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.35"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.37","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.37"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}