{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.41","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.41","ref":"2.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":150,"text":"Ad haec adiungit et dicit: 'prorsus autem si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis, quia omnis causa mali expers boni est. homo autem', inquit, 'qui de nuptiis nascitur, non criminibus, sed seminibus inputatur. seminum uero causa in conditione corporum est, quibus corporibus qui male utitur boni meritum, non genus sauciat. liquido igitur', inquit, 'claret bonum non esse causam mali. si ergo\\\\ inquit, 'trahitur et de nuptiis originale malum, causa mali conuentio nuptiarum et necesse est malum esse, per quod et ex quo malus fructus adparuit dicente domino in euangelio: ex fructibus suis arbor agnoscitur. quomodo', inquit, (tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? constat igitur rea esse coniugia, si peccatum inde originale deducitur, nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens adprobetur. defenduntur autem et bona pronuntiantur; fructus igitur adprobatur innocuus'.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.40","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.40"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.42.1-8","label":"2.42.1 to 2.42.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.42.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}