{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.44","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.44","ref":"2.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":196,"text":"Quid est ergo quod quaerit a nobis: per quid peccatum inuenitur in paruulo? utrum per uoluntatem an per nuptias an per parentes? sic enim loquitur et tamquam . ad omnia ista respondet et a peccato quasi cuncta ista purgando nihil uult remanere unde peccatum inueniatur in paruulo. uerba denique iam ipsa eius adtende: 'per quid igitur', inquit, 'peccatum inuenitur in paruulo? per uoluntatem? nulla in eo fuit. per nuptias? sed hae pertinent ad opus parentum, quos in hoc actu non peccasse praemiseras, sed, quantum ex consequentibus adparet, non hoc uere concesseras. ipsae sunt igitur execrandae', inquit, 'quae causam fecerunt malo? sed illae solae opus indicant personarum. parentes igitur qui conuentu suo causam fecere peccato iure damnabiles sunt. ambigi ergo', inquit, 'iam non potest, si tuam sequamur sententiam, coniuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est, ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perueniret. et ubi est, quod paulo ante hominem opus dei dixeras? quia, si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines, diabolum esse dicis auctorem hominum, a quo est origo nascentium; si autem credis a deo hominem fieri et esse coniuges innocentes, uide quam stare non possit trahi ex his originale peccatum'.,","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.43","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.43"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.45","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.45"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}