{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.45","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.45","ref":"2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":202,"text":"Ad omnia ista huic respondet apostolus, qui neque uoluntatem arguit paruuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum, neque nuptias, in quantum nuptiae sunt, quae habent a deo non solum institutionem, uerum etiam benedictionem, neque parentes, in quantum parentes sunt inuicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati, sed per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. quod isti si catholicis auribus mentibusque perciperent, aduersus fidem gratiamque Christi rebelles animos non haberent neque conarentur inaniter ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica uerba tam dilucida et tam manifesta conuertere, adserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccauerit primum, in quo de cetero quisquis peccare uoluit, peccandi inuenit exemplum, ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed illius unius imitatione transiret, cum profecto, si apostolus imitationem hic intellegi uoluisset, non per unum hominem, sed per diabolum potius in hunc mundum peccatum intrasse et per omnes homines pertransisse dixisset. de diabolo quippe 'scriptum est: imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius. sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio . utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per > omnes originale peccatum.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.44","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.44"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.46.1-19","label":"2.46.1 to 2.46.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.46.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}