{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.50.1-9","citation":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.50.1-9","ref":"2.50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.50.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Nuptiis et Concupiscentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a"},"verse":false,"words":286,"text":"Quod autem iste sibi quasi religiose dicere uisus est: (si natura per deum est, non potest in ea esse originale malum', nonne religiosius sibi alius uidetur dicere: si natura per deum est, non potest in ea oriri ullum malum? et tamen falsum est; hoc enim Manichei adserere uoluerunt et non creaturam dei factam de nihilo, sed ipsam naturam dei malis omnibus inplere conati sunt. non enim ortum est malum nisi in bono nec tamen summo et inmutabili, quod est natura dei, sed facto de nihilo per sapientiam dei. est itaque per quod homo diuino operi uindicetur, quia non esset homo, nisi diuino opere crearetur. malum autem non esset in paruulis, nisi uoluntate primi hominis peccaretur et origine uitiata peccatum originale traheretur. non ergo sicut iste ait: 'perfecte Manicheus est, qui malum originale defendit', sed perfecte Pelagianus est, qui malum originale non credit. neque enim ex quo esse coepit Manichei pestilentiosa doctrina, ex illo coeperunt in ecclesia dei paruuli baptizandi exorcizari et exsufflari, ut ipsis mysteriis ostenderetur non eos in regnum Christi nisi erutos a tenebrarum potestate transferri, aut in libris Manichei legitur, quod uenerit filius hominis quaerere et saluare quod perierat, aut quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et cetera ad eandem sententiam pertinentia, quae supra commemorauimus, aut quod reddit deus peccata patrum in filios, aut quod in psalmo scriptum est: ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit, aut: homo uanitati similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt, aut: ecce ueteres posuisti dies meos, et substantia mea quasi nihil ante te; uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens, aut quod apostolus dicit: omnis creatura uanitati subiecta est, aut in libro Ecclesiaste: uanitas uanitatum et omnia uanitas.","prev":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.49","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.49"},"next":{"citation":"De Nuptiis et Concupiscentia 2.50.10-18","label":"2.50.10 to 2.50.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.50.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-nuptiis-et-concupiscentia/2.50.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056a/stoa0040.stoa056a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}