{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Octo Dulcitii Quaestionibus 2-3","citation":"Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 2-3","ref":"2-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/2-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/2-3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Octo Dulcitii Quaestionibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054a"},"verse":false,"words":174,"text":"Quod quidem, si de ipso David, qui reprobato Saule et exstincto fuit rex Israёl, dictum intelligamus; magis quia Deus præscius futurorum est, prævidit in eo tantam pietatem tamque veracem puenitentiam, ut esset in eorum numero de quibus ipso dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. xxxi, 1, 2). Cura ergo præsciret eam Deus peccaturum, et peccata sua pia hu-. militate et sincera pœnitentia deleturum, cur non diceret, Inveni David secundum cor meum; cui non erat imputaturus peccatum tam multa bona facienti, et cum tanta pictate viventi, et ipsa pietate pro peccalis suis sacrificium contriti spiritus offerenti? Propter hæc omnia verissime dictum est, Inveni David secundum cor meum. Quia licet secundum cor Dei non esset, quod ille peccavit; tamen secundum eor Dci fuit, quod pro peccatis suis congrua pœnitentia satisfecit. Hoc solum ergo in illo secundum cor Dei uon fuit, quod illi Deus non imputavit. Hoc itaque ablato, id cst nou imputato, quid remansit, nisi unde verissimc diceretur, Inveni David sesundum cor meum?","prev":{"citation":"De Octo Dulcitii Quaestionibus 1-3","label":"QUÆST. V ( quæ novissimo loco tractatur). —* Quomodo electus David secundum cor…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/1-3"},"next":{"citation":"De Octo Dulcitii Quaestionibus 3.1-3-17","label":"3.1 to 3.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/3.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-octo-dulcitii-quaestionibus/3.1-3"},"credit":{"text":"Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa054a/stoa0040.stoa054a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}