{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opere Monachorum 13.1-16","citation":"Augustine, De Opere Monachorum 13.1-16","ref":"13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Opere Monachorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055"},"verse":false,"words":280,"text":"De hac infirmitate sua dicit alio loco: facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. nam eius circumstantia lectionis hoc indicat. neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis, neque in occasione cupiditatis, deus testis est, neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a uobis neque ab aliis, cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli; sed facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et ceteri apostoli, qua potestate usum se non esse testatur, hoc etiam isto loco ad Thessalonicenses ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli, secundum quod dominus dicit: dignus est operarius mercede sua. nam hinc eum dicere illud indicat. quod supra posuit: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. per hoc enim quod iure dominico debebatur bonis euangelistis, non propter hoc euangelizantibus, sed quaerentibus regnum dei, ut haec omnia adponerentur eis, inueniebant alii occasionem, de quibus idem dicit: neque enim isti deo seruiunt, sed suo uentri. quibus hanc occasionem amputare uolebat apostolus, ut etiam quod sibi iuste debebatur omitteret. aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios. ab aliis ecclesiis suppletas dicens necessitates suas. uenerat enim, sicut adparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis, apud quos erat, nihil tale acciperet. numquid peccatum, inquit, feci me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, quoniam gratis euangelium dei euangelizaui uobis? alias ecclesias spoliaui accipiens stipendium ad uestram ministrationem; et cum apud uos fuissem et egerem, nemini grauis fui. nam id quod deerat mihi adinpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et in omnibus ingrauate me in uobis custodiui et custodiam.","prev":{"citation":"De Opere Monachorum 12.19-27","label":"12.19 to 12.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/12.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/12.19"},"next":{"citation":"De Opere Monachorum 13.17-32","label":"13.17 to 13.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.17"},"credit":{"text":"Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}