{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opere Monachorum 13.17-32","citation":"Augustine, De Opere Monachorum 13.17-32","ref":"13.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Opere Monachorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055"},"verse":false,"words":232,"text":"est ueritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. quare? quia uos non diligo? deus scit. quod autem facio et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem, ut in quo gloriantur, inueniantur sicut et nos. de hac igitur occasione, quam hic dicit uelle se amputare, uoluit intellegi quod ibi ait: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. et quod hic dixit: me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, hoc in prima ad eosdem Corinthios: factus sum infirmis infirmus, hoc ad Thessalonicenses: factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. proinde adtende sequentia. ita, inquit, desiderantes uos placet inpertire uobis non solum euangelium dei, uerum etiam animas nostras; quoniam carissimi nobis facti estis. recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus: hoc ergo superius ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli. infirmorum enim periculis, ne falsis suspicionibus agitati odissent quasi uenale euangelium, tam quam paternis maternisque uisceribus tremefactus hoc. fecit. sic etiam in Actibus apostolorum idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum uocasset inde presbyteros ecclesiae, quibus inter multa, argentum, inquit, uel aurum uel uestem nullius concupiui. ipsi scitis, quoniam necessitatibus meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus seruierunt. omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet iuuare infirmos, memores etiam uerborum domini Iesu, quia ipse dixit: beatum est magis dare quam accipere.","prev":{"citation":"De Opere Monachorum 13.1-16","label":"13.1 to 13.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/13.1"},"next":{"citation":"De Opere Monachorum 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/14"},"credit":{"text":"Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}