{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opere Monachorum 17.1-11","citation":"Augustine, De Opere Monachorum 17.1-11","ref":"17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/17.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Opere Monachorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055"},"verse":false,"words":289,"text":"Propter has igitur uel occupationes seruorum dei uel infirmitates corporales, quae omnino deesse non possunt, non solum permittit apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime hortatur. excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum, cui tamen seruiendum esse a fidelibus praecipit dicens: communicet qui catechizatur uerbum ei qui se catechizat in omnibus bonis, excepta ergo hac potestate, quam uerbi praedicatores habere in eos, quibus praedicant, saepe testatur, etiam sanctis qui omnia sua uendita distribuerant et Hierosolymis habitabant in sancta communione uitae, non dicentes aliquid proprium, quibus erant omnia communia, et anima et cor unum in deum, ab ecclesiis gentium necessaria conferri praecipit et hortatur. inde est illud ad Romanos. nunc, inquit, pergam Hierusalem ministrare sanctis. placuit enim Macedoniae et Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Hierusalem. placuit enim illis, et debitores eorum sunt. si enim spiritalibus eorum communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. hoc simile est illi, quod ait ad Corinthios: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metamus? item ad Corinthios in secunda, notam autem, inquit, uobis facimus, fratres, gratiam dei quae data est in ecclesiis Macedoniae, quia in multa tribulatione probationis abundantia gaudii eorum et profunda paupertas eorum abundauit in diuitiis simplicitatis eorum; quia secundum uires, testimonium perhibeo, et supra uires uoluntarii fuerunt, cum multis precibus obsecrantes nos gratiam et communionem ministrationis quae fit in sanctos, et non quomodo sperauimus, sed se ipsos tradiderunt primum domino et nobis per uoluntatem dei ad deprecandum Titum, ut quomodo coepit, sic et consummet in uos etiam gratiam istam. sed quomodo semper abundatis in omnibus fide et uerbo et scientia et omni studio et ea quae ex nobis est in uos caritate, ut et in hac gratia abundetis.","prev":{"citation":"De Opere Monachorum 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/16"},"next":{"citation":"De Opere Monachorum 17.12-24","label":"17.12 to 17.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/17.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/17.12"},"credit":{"text":"Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}