{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opere Monachorum 2.22-35","citation":"Augustine, De Opere Monachorum 2.22-35","ref":"2.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/2.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/2.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Opere Monachorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055"},"verse":false,"words":202,"text":"ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit, et paulo post: unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. dei enim sumus cooperarii; dei agricultura, dei aedificatio estis. secundum gratiam quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui. sicut ergo apostolus operatur plantando, igando, aedificando et fundamentum ponendo, ita qui non uult operari, non manducet. quid enim prodest manducare spiritaliter, id est pasci uerbo dei, si non inde operatur aliorum aedificationem? sicut illi pigro seruo quid profuit accipere talentum et abscondere nec operari lucra dominica? an ut ei auferretur in fine et ipse in exteriores tenebras mitteretur? sic, inquiunt, et nos facimus: legimus cum fratribus, qui ad nos ab aestu saeculi ueniunt fatigati, ut apud nos in uerbo dei et in orationibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus requiescant. alloquimur eos, consolamur, exhortamur, aedificantes in eis. si quid eorum uitae pro suo gradu esse perspicimus. talia opera si non faceremus, periculose a domino alimenta ipsa spiritalia sumeremus; hoc enim dixit apostolus: qui non uult operari, non manducet. ita se isti arbitrantur apostolicae et euangelicae obtemperare sententiae, cum et euangelium credunt de non curanda corporali et temporali uitae huius indigentia praecepisse et apostolum de opere et cibo spiritali dixisse: qui non uult operari, non manducet.","prev":{"citation":"De Opere Monachorum 2.1-21","label":"2.1 to 2.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/2.1"},"next":{"citation":"De Opere Monachorum 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/3"},"credit":{"text":"Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}