{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opere Monachorum 8.17-31","citation":"Augustine, De Opere Monachorum 8.17-31","ref":"8.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/8.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/8.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/8.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Opere Monachorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055"},"verse":false,"words":187,"text":"non ergo soli Paulus et Barnabas non habebant potestatem non operandi, sed omnes pariter habebant hanc potestatem, qua isti non utebantur, amplius inpendendo ecclesiae, sicut in illis locis, ubi euangelizabant, infirmis congruere iudicabant. et ideo, ne coapostolos suos reprehendisse uideretur, subiungit et dicit: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? numquid secundum hominem haec loquor. an et lex haec non dicit? in lege enim Moysi scriptum est: boui trituranti os non infrenabis. numquid de bubus pertinet ad deum? an propter nos omnino dicit? propter nos enim scriptum est, quia debet in spe qui arat arare et triturans in spe participandi. his uerbis satis indicat apostolus Paulus non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos, quia non operabantur corporaliter, unde haberent huic uitae necessaria, sed, sicut dominus constituit, ex euangelio uiuentes panem gratuitum manducarent ab eis, quibus gratuitam gratiam praedicabant. stipendium enim suum tamquam milites accipiebant et . de uineae per eos plantatae fructu, quod opus erat, libere decerpebant; et de gregis, quem pascebant, lacte potabant; et ex area quam triturabant, cibum sumebant.","prev":{"citation":"De Opere Monachorum 8.1-16","label":"8.1 to 8.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/8.1"},"next":{"citation":"De Opere Monachorum 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-opere-monachorum/9"},"credit":{"text":"Augustine, De Opere Monachorum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa055/stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}