{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ordine 1.17","citation":"Augustine, De Ordine 1.17","ref":"1.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Ordine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056"},"verse":false,"words":170,"text":"Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum nec proturbes clamitando. —Dic quod uis, ait ille; non enim metuo, ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo. — Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine deuius non sis! non tanta in deum feraris, ut mitius loquar, incuria. quid enim potuit dici magis impium quam etiam mala ordine contineri ? certe enim deus amat ordinem. —Uero amat, ait ille; ab ipso manat, cum ipso est, et si quid potest de re tantum alta conuenientius dici, cogita quaeso ipse tecum. nec enim sum idoneus, qui te ista nunc doceam. — Quid cogitem ? inquit Trygetius; accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo, quod intellego. certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo deo atque ab eo diligi. ex quo sequitur, ut et mala sint a summo deo et mala deus diligat.","prev":{"citation":"De Ordine 1.16","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.16"},"next":{"citation":"De Ordine 1.18","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.18"},"credit":{"text":"Augustine, De Ordine, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056/stoa0040.stoa056.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}