{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ordine 1.23","citation":"Augustine, De Ordine 1.23","ref":"1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Ordine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056"},"verse":false,"words":235,"text":"Ergo mane cum regressus esset solus — nam uterque ob eandem causam processerat — accessit ad lectulum meum: Uerum mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes. — Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem, sentis credis intellegis. neque enim arbitror te frustra heri tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat. — At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum. non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus in quaedam magna et mira subuehor. nonne hoc est uere in deum conuerti ? simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est, quod tali loco talia cantitabam. — Mihi, inquam, neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam hinc aliquid diceremus. nam illi cantico et locum ipsum, quo illa offensa est, et noctem congruere uideo. a quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus nos error inuoluit? aut quid est aliud conuerti nisi ab inmoderatione uitiorum uirtute ac temperantia in sese adtolli ? quidue aliud est dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas? — Melius dici non potest, inquit exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Uide quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri.","prev":{"citation":"De Ordine 1.22","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.22"},"next":{"citation":"De Ordine 1.24","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/1.24"},"credit":{"text":"Augustine, De Ordine, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056/stoa0040.stoa056.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}