{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ordine 2.13","citation":"Augustine, De Ordine 2.13","ref":"2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Ordine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056"},"verse":false,"words":164,"text":"Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt. soloecismos et barbarismos quos uocant, poetae adamauerunt; quae schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam manifesta uitia fugere malunt. detrahe tamen ista carminibus, suauissima condimenta desiderabimus. congere multa in unum locum, totum acre putidum rancidum fastidibo. transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra se condere iubebit? ordo igitur ea gubernans et moderans nec apud se nimia nec ubilibet aliena esse patietur. summissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac uenustos locos sese interponens inlustrat oratio. quae si sola sit. proicis ut uilem; si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessioni busque dominantur sibique ipsa propria luce obstant totumque confundunt. Magnae et hic debentur ordini gratiae. mentientes conclusiones inrepentes paulatim uel minuendo uel addendo in assensionem falsitatis quis non metuat, quis non oderit ? saepe tamen in disputationibus certis et suis sedibus conlocatae tantum ualent, ut nescio quo modo per eas dulcescat ipsa deceptio. nonne hic quoque ordo ipse laudabitur?","prev":{"citation":"De Ordine 2.12","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/2.12"},"next":{"citation":"De Ordine 2.14","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/2.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Ordine, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056/stoa0040.stoa056.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}