{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ordine 2.4","citation":"Augustine, De Ordine 2.4","ref":"2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Ordine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056"},"verse":false,"words":199,"text":"Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum deo et quid sit non esse sine deo. si enim de uerbis inter nos controuersia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti mente, uideamus. — Odi ego, inquit, definire. — Quid ergo faciemus ? inquam. — Tu, inquit, defini quaeso. nam facilius est mihi uidere in alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo explicare. — Geram tibi morem, inquam. uidetur tibi id esse cum deo, quod ab eo regitur atque administratur ? — Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo. — Uide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum deo est quidquid intellegit deum. — Concedo, inquit. — Quid ergo ? inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur? — Uidetur, inquit. — Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo erit uerum quidquid cum deo est non moueri? — Risum mihi, inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo. cum deo est, sed illud quod nouit. — Non nouit, inquam, sapiens codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, ceteraque id genus, quae stulti etiam bene nouerunt ? — Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo.","prev":{"citation":"De Ordine 2.3","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/2.3"},"next":{"citation":"De Ordine 2.5","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ordine/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ordine/2.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Ordine, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056/stoa0040.stoa056.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}