{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Patientia 1","citation":"Augustine, De Patientia 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Patientia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b"},"verse":false,"words":165,"text":"Virtus animi, quae patientia dicitur, tam magnum dei donum est, ut etiam ipsius, qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur expectat, patientia praedicetur. ita quamuis deus nihil pati possit, patientia uero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen deum non modo fideliter credimus, uerum etiam salubriter confitemur. sed dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem nec tamen inpatientem, immo etiam patientissimum dicimus, uerbis explicare quis possit? ineffabilis est ergo illa patientia, non tamen nulla, sicut zelus eius, sicut ira eius et si quid huius modi est. nam si tamquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. nihil enim horum nos sine molestia sentimus; absit autem ut inpassibilem dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur. sicut autem zelat sine aliquo liuore, irascitur sine aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, paenitet eum sine alicuius suae prauitatis correctione: ita est patiens sine ulla passione. nunc itaque humana patientia, quam capere possumus et habere debemus, cuius modi sit, quantum dominus tribuit et quantum patitur breuitas praesentis sermonis, expediam.","prev":null,"next":{"citation":"De Patientia 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/2"},"credit":{"text":"Augustine, De Patientia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056b/stoa0040.stoa056b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}