{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Patientia 10","citation":"Augustine, De Patientia 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Patientia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b"},"verse":false,"words":305,"text":"Hunc intueantur, qui sibi ingerunt mortem, quando quaeruntur ad uitam et sibi auferendo praesentem abnegant et futuram. qui si ad Christum negandum uel aliquid contra iustitiam faciendum, sicut ueri martyres, cogerentur, omnia potius patienter ferre quam sibi inpatienter mortem inferre debuerunt. quod si fugiendorum malorum causa recte fieri posset, Iob sanctus se ipse perimeret, ut tanta mala in rebus suis, in filiis suis, in membris suis diabolicae crudelitatis effugeret. non autem fecit. absit enim, ut in se committeret ipse uir sapiens, quod nec mulier suggessit insipiens. quia et si suggessisset, merito et hic illud audisset, quod audiuit suggerendo blasphemiam: locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus. si bona percepimus de manu domini, mala non sustineamus? et ipsam quippe patientiam perdidisset, siue blasphemando, sicut illa uoluerat. siue se interficiendo, quod nec illa ausa fuerat dicere, moreretur atque esset inter illos de quibus dictum est: uae his qui perdiderunt patientiam. et augeret potius quam euaderet poenas, qui post sui corporis [mortem siue ad blasphemorum siue ad homicidarum uel etiam plus quam parricidarum supplicia raperetur. si enim parricida eo sceleratior est quam quilibet homicida, quia non tantum hominem, uerum etiam propinquum necat, inque ipsis parricidis, quanto propinquiorem quisque peremerit, tanto iudicatur inmanior: sine dubio peior est, qui se occidit, quia nemo est homini se ipso propinquior. quid ergo miseri faciunt, qui cum et hic sibimet ingestas et postea non solum inpietatis aduersus deum, sed etiam ipsius quam in se exercuerunt crudelitatis luant debitas poenas, insuper quaerunt et martyrum glorias? cum etiamsi pro uero Christi testimonio persecutionem paterentur et se interficerent, ne aliquid a persecutoribus paterentur, recte illis diceretur: uae his qui perdiderunt patientiam! quomodo enim iustum praemium patientiae redditur, si et inpatiens passio coronatur? aut quomodo innocens iudicabitur, cui dictum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, si homicidium committit in se ipso, quod committere prohibetur in proximo?","prev":{"citation":"De Patientia 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/9"},"next":{"citation":"De Patientia 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/11"},"credit":{"text":"Augustine, De Patientia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056b/stoa0040.stoa056b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}