{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Patientia 17","citation":"Augustine, De Patientia 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Patientia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b"},"verse":false,"words":343,"text":"Hanc autem electionem non praecedentium in bonis operibus meritorum, sed electionem gratiae demonstrans apostolus sic inquit: et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. haec est electio gratiae, id est electio, qua per dei gratiam homines eliguntur, haec est, inquam, electio gratiae. qua omnia bona merita praeueniuntur humana. si enim ullis bonis meritis datur, iam non gratis donatur, sed debita redditur, ac per hoc non uero nomine gratia nuncupatur, ubi merces, sicut idem dicit apostolus, non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. si autem, ut uera sit gratia, id est gratuita, nihil inuenit in homine, cui merito debeatur — quod bene intellegitur et in eo, quod dictum est: pro nihilo saluos facies eos — profecto ipsa dat merita, non meritis datur. praeuenit ergo etiam fidem, ex qua omnia bona opera incipiunt; iustus enim, sicut scriptum est, ex fide uiuit. porro autem gratia non solum adiuuat iustum, uerum etiam iustificat inpium. et ideo etiam cum adiuuat iustum et uidetur eius meritis reddi, nec sic desinit esse gratia, quoniam id adiuuat, quod est ipsa largita. propter hanc itaque gratiam, quae cuncta bona merita humana praecedit, non solum Christus ab inpiis occisus est, uerum etiam pro inpiis mortuus est. et antequam moreretur, non utique iustos, sed iustificandos elegit apostolos, quibus ait: ego uos de mundo elegi. quibus enim dixit: de mundo non estis, et, ne putarent se numquam fuisse de mundo. mox addidit: sed ego uos de mundo elegi, profecto, ut de mundo non essent, ipsius in eos electione conlatum est. quocirca si per suam iustitiam, non per gratiam eius eligerentur, non de mundo electi essent, quoniam de mundo iam non essent, si iam iusti essent. deinde propterea sunt electi, quia iam iusti erant; ipsi priores iam dominum elegerant. quis enim potest esse iustus, nisi eligendo iustitiam? finis autem legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino glorietur. ipse est ergo nostra iustitia.","prev":{"citation":"De Patientia 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/16"},"next":{"citation":"De Patientia 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/18"},"credit":{"text":"Augustine, De Patientia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056b/stoa0040.stoa056b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}