{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Patientia 21","citation":"Augustine, De Patientia 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Patientia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b"},"verse":false,"words":187,"text":"Quodsi eam exagitat et inflammat fallacibus uisis et suasionibus inmundus et diabolicus spiritus et maligna conspiratione sociatus efficit hominis uoluntatem uel errore dementem uel adpetitu cuiuslibet mundanae delectationis ardentem quaecumque uidentur intolerabilia mirabiliter sustinere, non tamen ideo etiam uoluntas mala sine instigatione alterius inmundi spiritus sicut uoluntas bona sine adiutorio sancti spiritus non potest esse. nam esse posse uoluntatem malam etiam sine aliquo spiritu uel seducente uel incitante in ipso diabolo satis ostenditur. qui per nullum alium diabolum propria uoluntate factus diabolus inuenitur. uoluntas itaque mala siue cupiditate rapiatur siue timore reuocetur siue laetitia diffundatur siue tristitia contrahatur atque in his omnibus perturbationibus animi quaecumque sunt aliis uel alio tempore grauiora contemnat et perferat. potest et sine alterius spiritus instinctu se ipsa seducere et defectu a superioribus in inferiora lapsando, quanto iucundius aestimauerit. quod adipisci adpetit uel amittere metuit uel adeptum gaudet uel amissum dolet, tanto tolerabilius pro eo ferre, quod sibi minus est ad patiendum quam illud ad fruendum. quidquid enim illud est, ex creatura est, cuius nota uoluntas est. quodam modo enim familiari contactu atque conexu ad experiendam eius suauitatem adiacet amanti creaturae amata creatura.","prev":{"citation":"De Patientia 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/20"},"next":{"citation":"De Patientia 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/22"},"credit":{"text":"Augustine, De Patientia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056b/stoa0040.stoa056b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}