{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Patientia 22","citation":"Augustine, De Patientia 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Patientia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b"},"verse":false,"words":244,"text":"Voluptas autem creatoris, de qua scriptum est: et torrente uoluptatis tuae potabis eos, longe alterius generis est; neque enim, sicut nos, creatura est. nisi ergo amor eius detur inde nobis, non est, unde esse possit in nobis. ac per hoc uoluntas bona, qua diligitur deus, in homine non potest esse, nisi in quo deus operatur et uelle. haec igitur uoluntas bona, id est uoluntas deo fideliter subdita, uoluntas sanctitate superni ardoris accensa, uoluntas, quae diligit deum et proximum propter deum, siue amore, de quo respondet apostolus Petrus: domine, tu scis quia amo te, siue timore, de quo dicit apostolus Paulus: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini, siue gaudio, de quo dicit: spe gaudentes, in tribulatione patientes, siue tristitia, qualem se dicit habuisse magnam pro fratribus suis, quaecumque amara et aspera sufferat, caritas dei est, quae omnia tolerat, quae non diffunditur in cordibus nostris, nisi per spiritum sanctum, qui datus eat nobis. Vnde nequaquam dubitante pietate sicut caritas sancte amantium, ita patientia pie tolerantium dei donum est. neque enim scriptura diuina fallit aut fallitur, quae non solum in ueteribus libris habet huius rei testimonia, cum deo dicitur: patientia mea tu es, et: ab ipso est patientia mea, et ubi alius propheta dicit accipere nos spiritum fortitudinis, uerum etiam in apostolicis litteris legitur: quia uobis donatum est pro Christo non solum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo. non ergo quasi de proprio faciat animum elatum quod sibi audit esse donatum.","prev":{"citation":"De Patientia 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/21"},"next":{"citation":"De Patientia 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-patientia/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-patientia/23"},"credit":{"text":"Augustine, De Patientia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056b/stoa0040.stoa056b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}