{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 10","citation":"Augustine, De Peccato Originali 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":199,"text":"Cum enim nos in epistula, quam ei quinque episcopi scripsimus, eorundem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos iam fama peruenerat, commemorationem fecissemus dicentes in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad hoc inter cetera ille rescriberet, <cum sint', inquit, 'aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsa quam uera ratione, ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa interpretatione uertendo. sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo suo errore conuertat et cupiat uelitque purgari considerans cotidianam dei gratiam adiutoriumque cognoscens, ut uideatur uere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus non gestorum iudicio, sed ad catholicam fidem corde conuerso. unde non possumus illorum nec approbare nec culpare iudicium, cum nesciamus utrum uera sint gesta aut, si uera sint, constet magis supterfugisse quam se tota ueritate purgasse\\\\ uidetis certe in his uerbis quemadmodum papa beatissimus Innocentius non tamquam de incognito loqui uideatur; uidetis qualem tulerit de illius purgatione sententiam; uidetis quid successor eius sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, ut in eo sui praecessoris iudicium remota cunctatione firmaret.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/9"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/11"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}