{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 12","citation":"Augustine, De Peccato Originali 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":246,"text":"'Synodus dixit: nunc quoniam anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse ava[iaprr|Tov, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. aliud capitulum in doctrina Caelestii discipuli Pelagii ex eis quae Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret moriturus esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerint homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uol praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quoniam sanctus episcopus Augustinus aduersus discipulos eius in Sicilia respondit Hilario ad subiecta capitula scribens librum in quo ista continentur: posse hominem sine peccato esse, si uelit. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos habere, Pelagius dixit: [de] posse quidem hominem sine peccato esse dictum est superius; de eo autem, quod fuerint homines ante aduentum domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste secundum scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum ipsorum testimonium <a me dicta) non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo eos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt'.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/11"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/13"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}