{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 15","citation":"Augustine, De Peccato Originali 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":228,"text":"Quod autem scitis et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palaestinis ad uenerabilem senem nostrum Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii totam istam quaestionem consumptam esse gaudebam confessusque mihi apertissime uidebatur esse in paruulis originale peccatum anathema dicendo eis, qui peccato Adae ipsum solum, non etiam genus humanum crederent laesum et in eo statu esse opinarentur paruulos, in quo ille homo primus ante praeuaricationem fuit. sed postea cum legissem quattuor eius libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata uerba descripsi, et inuenissem hominem adhuc contra fidem catholicam de paruulis sentientem, prius mirari coepi tam impudens in ecclesiastico iudicio et de tanta quaestione mendacium. si enim eosdem libros ante iam scripserat, quomodo se dixit eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? si autem postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizauit qui sic tenent? nisi ridicule forte dicturus est eos se damnasse qui sic aliquando tenuerunt et qui sic tenent, de tempore autem futuro, id est eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi nec aliis praeiudicare potuisse et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia uerum esse non potest. in eisdem quippe libris et contra peccati ex Adam in paruulos transitum loquitur et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, ubi eos qui sic tenent ueraciter damnasse putatus est et absolutionem suam fallendo furatus est..","prev":{"citation":"De Peccato Originali 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/14"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/16"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}